monumenta.ch > Plinius > sectio 68

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 68
{XLI} et ideo homini quoque splenico cibum potumque dant in vasis ex ea factis. gravis autem auctor in medicina virgam ex ea defractam, ut neque terram neque ferrum attingeret, sedare ventris dolores adseveravit inpositam ita, ut tunica cinctuque corpori adprimeretur. volgus infelicem arborem eam appellat, ut diximus, quoniam nihil ferat nec seratur umquam.